Latin · ~12 min
1.24 to 1.29
Septem Sapientum, HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM 1.24-29
Not analysed yet
Interea venit mulier die quarta et dixit: Ostendat deus de te sicut de symia. Dixit Rex: Quomodo fuit de illa? At ille. 9. Reginae tertia historia: Simia Fuit quedam turba rusticorum. Et venerunt nocte et aplicuerunt in domo una in quodam vico, ubi erat fur. Et posuerunt sarcinas in medio foro, et ipsi iacebant circumquaque. Animalia vero |stabant ibi. Sero venit leo, ut caperet de animalibus, et stabat in medio sellorum donec homines traderent se sopori. Interea fur cepit in obscuro tangere sellos et posuit manum super leonem et equitavit super eum. Teritus leo cepit fugere et exiens foras ad lunam. Vidensque leonem timuit descendere de dorso eius, ne eum occideret, et ipse leo timebat hominem fugiebatque cum eo. Et duxit sub quadam arbore et ascendit sursum leone fugiente adhuc. Tunc reperit eum symia et dixit: Quid habes, magne imperator, quid fugis? Leo dixit: Pro homine fugio. Ait symia: Ubi est homo? Duc me ad eum. Ait leo: Vade ante et sequar te. Tunc leo ostendit symie arborem in qua erat homo. Symis autem aspiciens per rimas arborum vidit hominem et ascendit sursum, ut faleret eum. Poro homo cepit eam per testiculos, et cepit fugere nimis. Tunc dixit leo symie: Nonne dixi tibi: Vita ingenium hominis, quia magnum est! Et leo fugit et reliquid symiam in manu hominis. -Ita tradet te deus, Rex, qui ascultas tuos consiliarios. Tunc Rex iussit occidi filium suum. Venit quartus et adoravit regem et ait: Oro, domine, ne tradas filium tuum morti, ne peniteas sicut fecit quidam negociator. Dixit Rex: |Quid fecit? Dixit sapiens: 10. Quarti sapientis prima historia: Panes Fuit quidam negociator deliciosus et venit in civitatem Babilonie et iussit ministrum suum emere sibi panem de symilla. Qui videns in foro ancillam cum bucellis emit et portavit ad dominum suum. Quo viso dominus ait: Ubi est ancilla que fecit istas bucellas? Apte sunt mihi et multum mihi conplacent. Ipse vero minister emebat cottidie. Accidit autem quadam die quod illa ancilla non habuit bucellas. Et reversus ille ad dominum ait: Domine, non inveni panem apud illam ancillam. Dixit ei dominus: Duc eam ad me, ut indicet mihi quomodo fecit panem illum, ut ego faciam similiter. Fecit servus ut iussit dominus. Cui ait: Quomodo faciebas panem quam vendisti servo meo? Cui illa: Dominus meus fuit eger et habebat in corpore suo vulnus magnum et malum. Et iusserant medici libram masse temperare cum pigmentis et aromatibus et çucharo et ponere super vulnus et stare tota nocte, donec lamberet vulnus. Mane autem facto faciebam bucellas et coquebam in clibano et veniebam ad forum. Modo ille est sanus et non est necesse facere amplius. Hoc audiens ille, nausea facta est illi et viscera eius sunt mota, et clamavit et penituit, nec iuvit eum. -Et nunc, domine Rex, cave, ne taliter eveniat tibi et peniteas et ne decipiat te mulier, quoniam ingenium mulieris magnum |est, sicut decepit quedam virum suum. Dixit Rex: Narra quomodo fuit. Dixit ille: