Latin · ~15 min
1.3 to 1.5
Septem Sapientum, HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM 1.3-5
Not analysed yet
Inter hec mala consiliati sunt septem sapientes et dixerunt: Ecce Rex filium habet unum et non alium: quem si hodie mori fecerit, cras penitebit, et postea erit super nos, quoniam non mitigavimus iram eius. Unde ambulet sex de nobis qui liberent puerum a manibus percuciencium, et unus pergat ante regem qui regis iram quietet. Et videntes celerius sapientes iuerunt ad liberandum puerum a gladiatoria manu. Et septimus venit ante regem et flexis genibus adoravit eum et dixit: Domine mi Rex, deprecor noli despicere faciem servi tui qui |cupit tibi pauca referre. Exaudi consilium servi tui, quoniam sapientes libenter prebent aurem ad consilium; et si totus populus aliquid sine consilio facit, imperialem tamen hoc non decet facere maiestatem. Et nosti quod cum dominus aliud iusserit statim, sic et postea si peniteat penituisse non iuvat. Et aliquando cogitat homo plura esse vera que vera non sunt. Et cave ne accidat tibi sicut evenit cuidam Regi, cui nomen erat Versura. Et dixit Rex: Quid evenit ei? Tunc sapiens dixit: 1. Primi sapientis prima historia: Leo Quidam Rex fuit in seculo temporibus illis larga manu et dilectus ab omnibus militibus propter suam largitatem. Tunc quedam puella pulcra ad videndum floreque eleganti coniuncta erat marito, cuius domus iuxta domum regiam sita erat. Quam Rex adamavit. Surgens autem Rex cum duobus eunuchis suis nocte ivit ad domum illius inpetum faciens. Ut autem vidit mulier regem, tremefacta dixit: Ecce ancilla tua in manu tua est, fac in me quod placet in oculis tuis; sed si vis, domine mi, mundabor et ungam me et postea veniam in cubile ad regem. Tunc Rex ait: Facito. At mulier posuit librum ante regem et ait: Legat interim dominus meus in libro hoc. Quo facto mulier illa concussa metu clanculo per aliud hostium fugam petiit. Et sedens Rex in libro (legit), donec invenit scriptum quod adulterium aliene nupte magnum delictum est. Et intellexit Rex quod sapienter fecisset |mulier, dum fugam inruiit. Surgens autem Rex recessit et oblitus est virgam quam manu tenebat, et ipsamet mulier non cognovit. Veniens interim maritus mulieris in domum suam, aparuit virgam regis, et dixit: Verum est quod Rex iacuit cum uxore mea. Et timuit exinde altercari cum ea, sed non est locutus ei nec bonum nec malum nec comedit cum ea nec iacuit. Unde mulier ivit ad domum patris sui et fuit ibidem . 30. diebus. Tunc pater ac fratres illius perrexerunt ad regem et inclinatis capitibus dixerunt: Vivat Rex! Nos dedimus viro isti agrum qui sub nostra fuerat ditione, ita ut ab eo coleretur et eum adaquaret et sereret et fructificaret et faceret messem. Hic autem cunctis diebus quibus in ipsa terra fuit eam coluit et adaquavit et fructuosam reddidit. Sed iam per multum tempus eam relinquid, unde sicca et multum aspera facta est. Rex autem audiens dixit illi viro: Tu inde quid dicis? Et ille ait: Domine, verum est quod hii mihi terram dederunt et ego eam colui et seminavi ut decuit, sed quadam die in dicta terra vestigia leonis inveni; unde perteritus timui ne leo ibi me inveniret. Ideo dimisi eam. Rex autem eorum verba protinus intellexit et dixit: Scimus in illa terra leonem visum, in qua si fractam aperuit, sepem tamen non transivit nec fructum comedit, et vivat leo qui iam ad eam gressum suum non retorquet. Tunc cognovit homo regem non habuisse uxorem suam. -Sic, domine |mi Rex, multa putantur vera que non sunt. Unde noli interficere filium tuum pro verbis uxoris tue, ne a verbis illius decipiaris, quoniam decepcio mulieris plurima est. Et ne eveniat tibi fortuito sicut cuidam homini de uxore sua. Ait Rex: Dic quomodo fuit. Dixit sapiens: