Latin · ~10 min
1.30 to 1.34
Septem Sapientum, HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM 1.30-34
Not analysed yet
11. Quarti sapientis secunda historia: Zuchara. Quidam homo erat eger et desiderabat multum comedere granum coctum cum çucharo. Qui ait uxori sue: Tolle denarios et eme mihi çucharam. Quo dicto perrexit uxor eius ad forum et dixit negociatori: Habes çucharam? Vir enim meus amat ipsius dulcedinem. Et ille: Si vir tuus cupit mee çuchare, ego tue çuchare nectar desidero; et si vis de mea ego de tua, redeamus nobis invicem. Tunc manicha colecta ad os subrisit, et risu iam favet dans. Ipse vero cognoscens velle mulieris dedit ei amplexum, prius ligando çucharam in mantile eius. Postea ducens eam in cubile usus est ea ad libitum. Inter hoc iusit ille clam servo suo ut levaret çucharam de mantili et ligaret in ea pulverem. Quod et factum est. Tunc illa surgens de adulterio et accipiens mantile ivit in domum suam et nesciebat si in eo esset çuchara vel aliud. Ponens mantile ante maritum intravit alium thalamum, ut acciperet ollam et coqueret frumentum cum çuchara. Tunc maritus eius soluit mantile, ut videret çucharam, et invento ibi pulvere vocavit uxorem dicens: Quare pulveres mihi atulisti? Quo audito mulier dimisit ollam et tulit cribrum, in quo misit pulveres et dixit: Nescis quid mihi accidit : Cum irem ad forum, homines inpinxerunt in me |et numos diffuderunt. Et ego congregavi pulveres illos et misi in mantile ut cribrarem et invenirem illos. Et credidit maritus verbis mulieris. -Ita, rex, caveas de ingenio mulieris, ne faciat te occidere filium tuum. Et precepit Rex ut non occideretur filius suus. Quinta vero die venit uxor Regis ad eum et dixit: Domine, non facis vindictam de filio tuo, qui voluit facere turpidinem patri suo? Sed deus faciet mihi vindictam de te, sicut fecit cuidam vindictam de porco. Dixit Rex: Quomodo fuit? Narra mihi. Et illa dixit: 12. Reginae quarta historia: Aper Quidam agricola ivit in agrum suum. Et ecce exiit sus de villa cum magna ira et ibat insequendo eum per silvam. Homo autem ascendit in arborem fici. Tunc sus videns eum stantem in arbore cepit ficum dentibus rumpere. Homo autem ingeniose cepit iactare ficus de arbore, sus autem cepit illas manducare. Deficientibus autem ficubus cepit caput erigere contra hominem, quatinus ei de ficubus iactaret, et tantum respexit eum, ut nervi eius torti sunt et sus mortuus est. -Ita et deus faciet mihi vindictam de te. Tunc precepit rex occidi filium suum.