Latin · ~8 min
1.6 to 1.7
Septem Sapientum, HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM 1.6-7
Not analysed yet
2. Primi sapientis secunda historia: Avis Quidam homo decoram nimis habebat uxorem et erat çelans super eam. Quadam vero die quesivit ire in aliam civitatem et pre nimio çelo quem habebat in coniugem emit unam avem que vulgo vocatur pica et posuit eam in cubili suo. Cui dixit: Aspice et excuba et omnia que gesta fuerint mihi, cum venero, narra. Mulier nesciebat avem illam se suo marito accusaturam. Pergente autem viro vocavit privatim amicum suum, et concubuit cum ea omnibus diebus quibus vir eius absens fuit. Anno uno peracto venit vir eius et clanculo picam interrogavit. Illa vero retulit omnia visa. Mox iratus dominus uxorem de domo expulit. Illa autem ad domum cuiusdam vicine sue ivit et ille picam post eam misit. Mulier vero dixit ancille sue: Cur turbasti me dicendo facinora mea marito meo? Ancilla dixit: Non, domina, absit! Non ego feci talia, sed pica dixit domino nostro, quem adhuc non habeo notum. Respondit mulier: Faciamus ergo sibi aliquid inginii. Confestim tulit par unum macillenarum et inposuit super solarium domus et barile unum plenum aqua et scopam et unum stipitem igne accensum. Et ascendit nocte solarium cum |ancilla et iussit ancillam macinare cum macillenis, et illa infundebat aquam cum scopa et ita radiabat cum stipite in curia, ubi pica morabatur, excubans tota nocte. Mane autem facto pica motis pennis reversa est ad dominum suum. Tunc ille interrogavit picam et dixit. Non vidisti aliquid? Tunc pica dixit : Domine, quid potui videre? Tota nocte fuerunt tonitrua et coruscationes et pluvie. Dixit homo: Ubi fuerunt fulgura, coruscationes et tonitrua? Qualiter hoc mentiris, sic mentita es super uxorem meam. Quo dicto picam occidit et mulierem ad se revocavit et dedit ei dona et pacificatus est cum ea. -Ergo, domine mi Rex, vita falacias mulierum, ne forte dissipent caniciem tuam. Hiis auditis iussit Rex non occidi filium suum.