Latin · ~11 min
1.35 to 1.37
Septem Sapientum, HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM 1.35-37
Not analysed yet
In quinta autem die venit consiliarius regis et prostratus coram eo dixit: Rogo te, domine Rex, asculta consilium meum et non facies occidi filium tuum, ne peniteas sicut penituit quidam homo, qui erat dominus balnei. Dixit Rex: Quomodo fuit? Et ille ait: 13. Quinti sapientis prima historia: Balneator Quidam filius regis ivit ad balneum causa lavandi se corpus suum, et cum expoliaret vestes et videret eum dominus balnei quod esset pinguis, cepit flere. Cui dixit filius regis: Cur fles? Dixit balneator: Pater tuus fuit dilectus ab omnibus et faciebat legem et iusticiam in populo suo. Nunc autem timeo, ne memoria eius pereat. Dixit filius regis: Pro qua causa? Ait ille: Quia nequis iungi mulieribus ut mos est. Dixit filius regis: Accipe centum soldos et aducas ad me mulierem pulcram, et tu poteris videre si possum mulierem cognoscere. Dixit balneator: Ipse non potest copulari cum femina, et uxor mea valde pulchra est: ducam ego eam sibi et lucrabit centum soldos. Hoc cogitando inquid: Formose iuvenis, formosior a me tibi ducentur iuvencula. Quo dicto velociter cucurrit domum et uxorem suam aduxit ad filium regis. Qua visa gavisus est filius regis valde et osculatus est eam valde satis et dixit balneatori: Recede et abi in aulam aliam, quia iam delector facere. Respondit balneator: Fac quod potes. Et gaudens recessit gaudentemque illum dimisit. Speculabatur tamen a parvo foramine. Mox ubi vidit filius regis faciebat rem quam non putavit, magno dolore ductus ivit ad fores balnei et dixit: O miser et iam miseranda, usque quo eris subagitata? Veni, iam tempus est ut redeas. Respondit uxor: O infelix et vere infelix cucurbita, deceptus anili adolescente, que spes decepit te, ut me huc duceres? Dic mihi quomodo possum ad te venire, quia iam spopondisti ut hic mecum gauderet |usque sero. Ea tacente locutus est balneator filio regis dicens: O pinguis, qui ob ipsam corporis tui pinguedinem pecultus es, quid facis? Dimitte mulierem. Respondit filius regis: O macer, sede et quiesce, quia ego laboro per te usque ad serotinam horam. Hec audiens balneator maiori dolore comotus timens cum filio regis rixam facere ivit domum et laqueo se suspendit. Nunc ergo, domine, cave ne accidat tibi sicut illi; nam si interfeceris filium tuum, pre dolore tui cordis postea morieris. Et sicut supra mulierum sapienciam maior est sapiencia virorum, sic ingenium earum vincit ingenium virorum. Et sicut postea vulpis est parva inter feras, ita ingenio suo vincit omnes feras. Et cave ne vincaris ab uxore tua, sicut uxor Serve vicit virum suum ingenio suo qui fortissimus (erat) virorum in gente sua, et uxor sua superavit eum ingenio suo. Dixit Rex: Quomodo fuit? Et respondens sapiens dixit: