Latin · ~12 min
1.38 to 1.39
Septem Sapientum, HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM 1.38-39
Not analysed yet
14. Quinti sapientis secunda historia: Gladius Fuit quidam vir Serve nomine in provincia Babilonie, alacer et fortis. Accidit autem ut cum festinancia militaret ad bellandum cum hoste suo. Illo autem eunte uxor sua misit ad amicum suum, ut veniret et concumberet secum. Amicus autem suus misit puerum suum, ut prepararet se. Ipso autem faciente moram et amoris igne crescente concubuit cum legato, non tantum propter delectationem quam propter expectatam amici moram. -Unde certum est quod, si femina vocat amantem et stans in ipso ardore nequid eum habere, si adest aliquis in presenti, utitur eo; tanta est malicia faminarum. -Interea videns |amicus eius quod puer quem misit moram faceret, ense acincto venit ad domum amice. Mulier autem ficta causa stans in balneo vidit eum venientem ad se et statim celavit puerum in thalamo suo, et ascendens amans salutavit eam dicens: Saluto. Et illa resalutato eo dixit: Sedeatis. Hiis sedentibus et loquentibus, ecce Serve veniebat. Cum autem videret eum uxor eius, dixit in se ipsa: Quid faciam? Si abscondero hunc hic, malum est, quia puer eciam eius est hic absconsus; et si vir meus invenerit ambos in domo sua, requiret causam, et quid responsura sim ignoro, et ita erunt duo hii occisi pro me, et demum me ipsam mactabit in tanto scelere deprehensam. Et quamvis forsitan non erimus mortui, ero tamen nota rea marito ob amici et pueri absconsionem et ob hoc ab omnibus vituperata mortalibus, tam viris quam mulieribus. Ego ipsa utile consilium mihi dabo: pandam hos. Hiis autem ostensis culpe fama erit celata; si autem eos occultavero, culpa patefiet. Moxque dixit amico: Dulcissime amice, si vis evadere, extrahe arma et evaginato nucrone sta iuxta portam curie et magna voce vocifera, et si dixerit vir meus quid habes, saltem noli dicere ei fingendo te mutum. Fecit ille ut mulier iusserat. Et ecce Serve afuit et ait illi clamanti: Quid habes? Ille vero quasi accensus furia nil respondit, sed magis clamabat. Tunc Serve intrans domum dixit uxori: Quid habet homo ille? Respondit illa: Hic homicida iratus est super servum suum et insecutus est eum evaginato |gladio, ut eum occideret; hic autem multum verberatus vix evasit ab eius manibus, deinde videns dominum suum volentem eum occidere fugit et venit huc et commendavit vitam suam tuo auxilio qui fortissimus es, credens hic te esse: propter hoc clamabat ille tali modo. Tu autem deo volente venisti: facito de eo quod vis. Interea amicus fugam iniit, timens ne panderetur. Serve autem dixit uxori sue: O coniunx, laudanda et benedicta es, quia liberasti hunc hominem a morte. Et ut magis amaretur a viro, ostendit ei puerum verberatum. Sed ut hec posset credere, verbera passus erat miser ille, que illa fecerat sibi tunc quando amicus eius ivit ad portam viro tamen nondum veniente, eo tamen prodeunte viri (ad) adventum. -Proinde, domine Rex, devita ingenium mulieris. Qua de causa iussit Rex non occidi filium suum.