Latin · ~16 min
1.40 to 1.46
Septem Sapientum, HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM 1.40-46
Not analysed yet
15. Reginae quinta historia: Absalon rebellus In sexta vero die venit mulier et ait Regi: Excellentissime domine, quod factum est non videtur dulce, ymo amarum, si non prohicis ab hac terra filium dum vivis, antequam dissipet terram et senectutem tuam. Nosti enim quod, si David occidisset Amon filium suum, quando fecit stulticiam in sorore sua Thamar, Absolon non fugisset in terram Gessar nec rebellus fuisset patri suo; in bello tamen mortuus est. Nunc autem filius tuus melior est illo? -Tunc iussit Rex interfici filium suum. Venit item sextus consiliarius et cecidit ante regales pedes et ait: Audi me, domine Rex, et faciem |servi tui ne despicias. Dixit Rex: Dicito quod vis. Et ait ille: 16. Sexti sapientis prima historia: Absalon mortuus Nescis quod David Rex, de quo femina locuta est, habebat filios plures? Et quamvis multi filii ei essent, tamen, quando perrexerant homines ad bellum, precepit illis ut servarent filium eius Absolon, et postquam filius eius mortuus est in bello, flevit valde dicens: Absolon, filii mi, quis mihi det, ut moriar pro te? Et ipse in mente sua habebat occidere Joab, sed non poterat, quia vir ille fortis erat. Iussit tamen filio suo Salomoni, ut eum occideret. Et Absolon scivit quid operatus erat in patrem suum. Et filius tuus qui nil mali operatus est, contra te operatus est? Vis ut morti tradatur gratis, et sit causa ut destruatur regnum tuum et remaneas orbatus filiis? Tu iam senex es et non potes alium generare filium. Nunc autem quid habes eum odio, quia mutus est? Uxor tua debuit tibi dare consilium, ut mederetur. Sed facimus cum ea bella plus quam cum regibus Yndie. Nescis quidem quod, si aliquis Rex haberet uxorem que non faciat filium, orat deum mulier illa ut non nascatur filius ex alia matre? Femina hec quia sterilis est, cupit mortem in filio tuo, ut ipsa sola remanens teneat imperium post mortem tuam. Nescis quid evenit cuidam homini, qui habebat strigam in mulierem suam. Dixit Rex: Quid? Ille dixit: 17. Sexti sapientis secunda historia: Nomina Quidam homo fuit qui erat socius strige. Et veniebat homines ad interrogandum eum de quacunque re perdidissent, et eciam habentes amicos in alia |regione veniebant ad eum, et ipse omnia dicebat. Striga vero fuit cum eo triginta annis. Et ipse de hiis que faciebat habebat necessaria vite. Postea mulier inquid homini: Rex strigus precepit mihi, ut vadam illuc, et iam non potero ad te reverti. Nunc autem gracia nostre societatis docebo te tria nomina ; dabit tibi. Tunc docuit eum illa tria nomina. Quo facto gavisus est homo et perrexit ad domum suam et dixit uxori sue: Fida coniunx, ita dixit mihi striga; tu vero quid dicis ut ego petam? Dixit ei uxor: Probemus eam causam in mare. Si hec tibi data fuerint, pro certo omnia petita a te erunt adinpleta. Dixit ei vir: Dic in quo ea probemus. Dixit uxor: Roga deum, ut inpleatur totum corpus tuum mentullis. Ille hoc audiens nescius doli mulieris oravit, et statim inpletum est corpus eius mentullis. Tunc dixit uxori: Et quid mihi fecisti? Quid me facere iussisti? At illa: Roga ut eas a te aufferat. Ille adhuc simplex rogavit: et abstulit sibi omnes, eciam illam quam prius habebat. Mox mestus dixit uxori: Heu me, quid nunc faciam? Perdidi eciam eam quam prius habui. Dixit uxor: Roga deum ut illa quam prius habuisti revertatur ad te. Et rogavit, et reversa est prior mentulla. Dixit autem vir: Quid profuit hoc consilium quod mihi dedisti? Ego non quesivi divicias nec alia mihi comoda. Dixit ei uxor: Ideo dedi tibi hoc consilium, quia si divicias haberes, dimitteres me, ut aliam nobilem duceres sponsam. -|Ideo dico tibi, Rex, quod uxor tua propter invidiam vult quod dampnetur filius tuus; timet enim quod, si mortuus fueris, ille duceret uxorem: illa erit Regina et ipsa, uxor tua, non regnabit. Tunc iussit Rex non occidi filium suum.