Latin · ~13 min
1.47 to 1.49
Septem Sapientum, HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM 1.47-49
Not analysed yet
Videns mulier quod appropinquabat tempus quod loqueretur filius regis, precepit puellis suis ut irent secum ad flumen, ut ibi se demergeret. Quod ut sapientes intellexerunt, quod debebat se occidere, posuerunt custodes, ut eam tenerent, et dixerunt: Hodie si volumus liberare filium Regis ab occisione, numerus nostrum inpleatur. Regina vero timens ventura fefellit custodes et currens precipitavit se in flumen. Mox sapientes miserunt ministros et extraxerunt eam. Rex autem dolore coniugis comotus precepit occidi filium suum. Quam ob rem sex consiliarii cito cucurrerunt, ut liberarent puerum a manu spiculatoris. Et septimus ivit ad regem et flexis genibus adoravit et dixit: Excellentissime domine Rex, cuius moderamine India protecta est, aspice faciem servi tui, sicut aspexisti consocios meos. Quis enim resistere valet contra ingenium mulieris? Asculta quid fecit quedam anus cuidam homini. Ait Rex: Dic. At ille: 18. Septimi sapientis prima historia: Juvenis femina Fuit homo cui erat uxor pulcra, quam diligebat adolescens quidam, sed ire ad eam nequibat, quia vir eius tenebat eam sub custodia, et pre nimia cura portabat claves thalami, et hic erat senex. Iuvenis |autem ille magno captus amore languidus effectus est. Tunc vetula quedam sua convicina venit ad eum. Ut autem cognovit eius amorem, ait: Vis facere meum velle? Iuvenis inquid: Presto sum. Dixit anus: Rade tibi barbam corpusque tuum pilosum. Quod et fecit. Tunc induit eum habitu femineo et post tenuissima veste supra pallium Tyrio distinta murice et circha pectus a sumitate colli purpura deaurata de bombice veste candidissima. Deinde circuivit totam faciem infula absque oculis, ut non videretur masculus sed speciosa virgo. Hoc facto ostendit ei mulierem vestigia et passus, territos sonus et blanda verba. Et ait: Move blande gradum ut videns. Et ille adhuc indoctus ambulabat erecto collo et veloci cursu. Anus irata minabat ei, tandem docuit eum. Quo docto perrexit anus ad coniugem illius femine et ita eum aloquitur : Honorande domine, tuam flagito pietatem, quia sum femina vidua, et hec est mihi filia cara. Nunc autem quia habeo pergere in civitatem aliam ad meos parentes, audiens quod tua uxor est casta mente et moribus ac sante mens simplicitatis et quia timeo eam alteri comittere, si placet tibi duco eam modo in domum tuam, et omnibus expensis meis serviat uxori tue. Hec audiens ille valde letatus ait: Domina, pro tua etatis reverencia et tuis precibus motus et quia necesse est mihi super mensam meam habere in meo |obsequio puram puellam, facio tuam voluntatem. Tunc anus gavisa cucurrit et duxit iuvenem in domum hominis et mulieris et ait eis: Hanc filiam meam vestre fidei comendo. Quo dicto valedicens abiit. Mox senex inclusit eam cum uxore. Deinde ivit et fecit negocia sua. Tunc iuvenis detexit faciem suam et ostendit se mulieri. Quo viso mulier premirata est, deinde gavisa ait: Dilectio mea, spes mea, venisti? Olim concupivi te cernere et ut meo te dares conspectui meo angebar amore. Iuvenis autem ille gavisus est cum ea aliquantibus diebus et secum fuit. -Ideo, domine Rex, vita ingenium mulieris. Videas ne decipiat te, ut quedam mulier decepit quendam Saracenum. Dixit Rex: Dic quomodo fuit. Et ille ait: