Latin
45
Severin Göbel, De succino. s. l 45
Unproofread scanNot analysed yet
Id verò, quod crassum, foeculentum, ac nigrum bitumen est, subsidet in imo aquae. Simile nigrum, viscidum &lentum bitumen, vel crudum Succinum, ante paucos annos, cum in nostro Sudinorum littore praecipitium montis in mare deuolutum esset, maiori in copia, quàm vnquam antea reperiebatur, fortassis quòd ibi terrâ fluctibus maris dirutâ &remotâ, venae Succini factae patentioris scaturiginem subesse, quae tamen hactenus nondum explorari potuit, illud demonstraret. Dum verò sic li quidum est Succinum, mirum non est diuersa genera vermium, muscas, culices, &alia pleraque inuolui. dum vel suauiori halitu afficiuntur, &fluitanti materiae insident: vel dum in spe cubus subterraneis exhalatione acriori suffocati, concidunt &implicantur massae liquidae. Verisimile quoque est in canalibus istis excauatis, non tan tum itized tum in imo fluere bitumen, &velut ex vna scaturigine erumpere: sed hinc inde veluti sudante terra, vndique in tota cauitate parietes specuum obliniri, quibus &insidere &inhaerescere tam volitantia quàm repentia facilè possint.