Latin · Dactylic hexameter
Explicit Liber Primus. Incipit Secundus., Section 6, lines 1.6.1-1.6.46
Sextus Amarcius, Sermones 1.6.1-2-46
Not analysed yet
VI. De discordia et ira, et quam utilis
sit penitencia.
Te quoque subsidium diro furialibus armis
Murmure non dubium est, discordia, ferre bilinguis,
Officiumque tibi concinnum rumpere fędus
Et suadere dolos, convicia, sediciones.
Alchimus effecit, Numidę quod more Nicanor
Federa, quę pepigit cum Iuda, disscidit acer.
Sepe eciam discors dat munera pro nece fratris,
Ut Capitolinus mercede data Menelaus
Prodidit egregium mortique asscripsit Oniam.
Sic et detractor –nichil infelicius illo –
Inter germanos rixam serit atque propinquos.
Nos tamen ad vocem talis cuiuslibet ambas
Auriculas, quidni causas subrepere ovantes
Litigii, arrigimus; sed ter narrasse citanti
Non satis est, instat rabido duplicatque furorem.
Ut si quando olidam nebulosi fornicis orcam
Obsceni subiere sues et feda cloacę
Stercora verrentes halantem auxere mefitim,
Sic patris Achitofel natique diremit amorem.
Possem, ni pigeat gravitasque inamabilis acti
Elinguem faciat, bachantis iurgia multa
Eumenidis memorare, leves quibus incitat aures.
Sed reticere decet non certae cognita, nam nec
Pectora nota hominum sunt nec precordia nobis.
Nil ignoranti linquamus operta tonanti
Et temere incerta de re non iudicet ullus.
Pauca ut homo memini, nam soll plurima nosse
Convenit excelso, cordis penetralia solus
Perspicit et rimas et non eget indice quoquam.
Sacrilegus coram quo non queat inficiari
Crimina, que medico vivens nudare fideli
Erubuit, liquitque suam putrescere plagam.
Ira citus furor est; qua dum quis frendet, ut ovis
Lexiva admixtis spumat revomitque salivas,
Alcior assurgit mordaci gutture struma.
Tunc iratus agit subito limphando furore,
Quod fecisse pudet, quod penitet ilico factum
Frustra, nam factum nequid infectum fieri; sed
Sic confert, quoniam venia conpunctio cordis
Non caret erga homines atque equum cęlipotentem.
Taliter Ysiades letum deflevit Urię.
Desperare nocet: vidit Samaria regi
Dilectum calvi renuentem dicta prophetę
Calcatum in portis miseranda morte perire.