Latin
Book 5, Letter 10
Sidonius Apollinaris, Epistolae 10-3
Unproofread scanNot analysed yet
Si quid omnino Pragmatius illustris, hoc inter feliquas animi virtutes optime facit; quod amore studiorum te singulariter amat, in quo solo, vel maxime animum adVertit, veteris peritiæ, diligentiæque resediSse vestigia. Etquidem non injuria tibi fautor est: nam debetut ab eo percopiosus litteris honor. Hunc olim perorantem et rhetorica sedilia plausibili oratione frangentem, socer eloquens ultro in faminam patriciam ascivit: licet illi ad hoc (ut sileam de tenere vel censu) aetas, venustas, pudor, patrocinarentur. Sed ut comperi, erubescebat jam etiam tone vir serius et formæ dote placuisse; quippe cui merito ingenii suffecisset adamari; et vere optimus quisque morum præstantius pulchritudine placet. Porro autem praetervolantia corporis decoramenta currentis aevi profectu defectuque labascunt. Hunc quoque manente sententia, Gallis post præfectus d Priscus Valerianus, consiliis suis tribunalibusque sociavit; judicium antiquum perseverantissime tenens, ut cui scientiae obtentu junxerat sobolem, jungeret et dignitatem. Tua vero lam clara, tam spectabilis dictio est, ut illi divisio e Palaemonis, gravitas Gallionis abundantia Delphidii, Agroecii disciplina, fortitudo Alcimi, Adelphii teneritudo, rigor Magni, dulcedo Victorii, non modo non superiora, sed vix aequiparabilia scribantur. Sane ne videar tibi sub hoc quasi hyperbolico rhetorum catalogo blanditus quippiam gratificatusque, solam tibi acrimoniam Quintiliani pompamque Palladii comparari non ambigo, sed potius acquiesco. Quapropter si quis post vos Latinae favet eruditioni, huic amicitiae gratias agit, et sodalitati vestrae, si quid hominis habet, tertius optat adhiberi. Quanquam quod est gravius, non sit satis ambitus iste fastidium vobis excitaturus, quia pauci studia nunc honorant. Simul et naturali vitio fixum est radicatumque pectoribus humanis, ut qui non intelligunt artes, non mirentur artifices. Vale.