Latin
Book 9, Letter 7
Sidonius Apollinaris, Epistolae 7-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quidam ab Arvernis Belgicam petens (persona mihi cognita est, causa ignota, nec refert) postquam Remos advenerat, scribam tuum, seu bibliopolam, pretio fors fuat officiove demeritum, copiosissimo velis nolis declamationum tuarum schedio emunxit. Qui redux nobis atque oppido gloriabundus, quippe perceptis tot voluminibus, quidquid detulerat, quanquam mercari paratis (quod tamen b utrivis nec erat injustum), pro munere ingessit. Curre mihi e vestigio fuit, iisque qui student, cum merito lecturiremus, plurima tenere, cuncta transcribere. Omnium assensu pronuntiatum, pauca nunc posse similia dictari. Etenim rarus aut nullus est, cui meditaturo par assistat dispositio per causas, positio per litteras, compositio per syllabas. Ad hoc opportunitas in exemp is, fides in testimoniis, proprietas in epithetis, urbanitas in figuris, virtus iu argumentis, pondus in sensibus, flumen in verbis, fulmen in clausulis. Structura vero tortis et firma, conjunctionumque perfacetarum nexa cxsuris insolubilibus; sed nec hinc minus lubrica et levis, ac modis omnibus erotundala: quæque lectoris linguam inoflensam decenter expediat, ne salebrosas passa juncturas, per camcram palati volutata balbuliat. Tota denique liquida prorsus et ductilis, veluti cum crystallinas crusias, aut onychintinas non impacto digitus ungue perlabitur: quippe si nihil eum rimosis obicibus exceptum tenax fraciura remoretur. Quid plura? Non exstat ad præsens vivi hominis oratio, quam peritia tua non sine labore transgredi queat ac supervadere. Unde et prope suspicor, domine papa, propter eloquium exundans atque ineffabile (venia sit dicto) te superbire. Sed licet bono fulgeas ut conscientiae, sic diction ordinatissimae; nos tibi tamen minimc sumus refugiendi, qui bene scripta laudamus, etsi laudanda non scribimus. Quocirca desine in posterum nostra declinare judicia, quae nil mordax nihilque minantur increpatorium. Alioqui si distuleris nostram sterilitatem facundis fecundare colloquiis, aucwpabimur nundinas involantum; et ultro scrinia twa, conniventibus nobis ac subornantibus, effractorum manus arguta populabitur: inchoabisque lune frustra moveri spoliatus furto, si nunc rogatus non moveris officio. Memor nostri esse dignare, domine papa.