Latin
Book 9, Letter 8
Sidonius Apollinaris, Epistolae 8-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quanquam nobis non opinantibus, desiderantibus tamen, litteras tuas reddidit gerulus antiquus, ido. neus inventus cui jure repetita credantur officia, quandoquidern prima sic detulit. Igitur affatu secundo, vel potius benedictione donatus, ipse quoque repeto alterum salve, obsequia combinans, numeris aequata, non meritis. Et quia, domine papa, modo vivimus junctis abjunctisque regionibus, conspectibusque mutuis frui dissociatae situ habitatio. nis inhibemur; orate ut optabili religiosoque decessu, viae præsentis angoribus atque onere perfuncti, cum judicii dies sanctus obfulserit, cum resurrectione agminibus vestris famulaturi, vel sub Gabaoniticae servitutis occasione, jungamur; quia fecundum promissa coelestia, quæ spoponderunt filios lidei de nationibus congregandos, si nos reos venia soletur, dum vos beatos gloria manet, et si per actionum differentiam, non tamen per locorum distantiam dividemur. Memor nostri eSSe dignare, domine papa.