Latin · ~7 min
Lines 13.740-13.783
Silius Italicus, Punica 13.740-783
Not analysed yet
bella tuus toto natus contra omnia pacta
exercet Latio et perruptis molibus Alpis
eluctatus adest: feruet gens Itala Marte
barbarico, et refluunt obstructi stragibus amnes.’
post quae Poenus ait: ‘Decimum modo coeperat annum
excessisse puer, nostro cum bella Latinis
concepit iussu, licitum nec fallere diuos
iuratos patri. quod si Laurentia uastat
nunc igni regna et Phrygias res uertere temptat,
o pietas, o sancta fides, o uera propago!
atque utinam amissum reparet decus!’ inde citato
celsus abit gressu, maiorque recessit imago.
Exin designat uates, qui iura sub armis
poscenti dederint populo primique petitas
miscuerint Italis Piraeo litore leges.
laetatur spectatque uirum insatiabilis ora
Scipio et appellet cunctos, ni magna sacerdos
admoneat turbae innumerae: ‘Quot milia toto
credis in orbe, puer, lustras dum singula uisu,
descendisse Erebo? nullo non tempore abundans
umbrarum huc agitur torrens, uectatque capaci
agmina mole Charon, et sufficit improba puppis.’
post haec ostendens iuuenem sic uirgo profatur:
‘Hic ille est, tellure uagus qui uictor in omni
cursu signa tulit, cui peruia Bactra Dahaeque,
qui Gangen bibit et Pellaeo ponte Niphaten
astrinxit, cui stant sacro sua moenia Nilo.’
incipit Aeneades: ‘Libyci certissima proles
Hammonis, quando exuperat tua gloria cunctos
indubitata duces similique cupidine rerum
pectora nostra calent, quae te uia, fare, superbum
ad decus et summas laudum perduxerit arces.’
ille sub haec: ‘Turpis lenti sollertia Martis.
audendo bella expedias. pigra extulit artis
haud umquam sese uirtus. tu magna gerendi
praecipita tempus: mors atra impendet agenti.’
haec effatus abit. Croesi mox aduolat umbra,
diues apud superos, sed mors aequarat egenis.
Atque hic Elysio tendentem limite cernens
effigiem iuuenis, caste cui uitta ligabat
purpurea effusos per colla nitentia crines,
Dic, ait ‘hic quinam, uirgo? nam luce refulget
praecipua frons sacra uiro, multaeque secuntur
mirantes animae et laeto clamore frequentant.