Latin
viii.1 to viii.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum viii.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Haec ambitio, &cum humilitate modestiaque Christiana in una sede moratur, &tamen ingenuum quemque ad scandendum summum laudis fastigium invitat incitatque. Nec fraudantur debitâ laudis mercede, nisi qui sint degeneres, verae laudis egentes, qui de ea judicium iniquum sibi arrogent, quorum temeritatem nec virtus, nec prudentia moratur. Tantò verò majori fiduciâ illa laude digna ambitio jus suum prosequitur, &in stadio honesti decurrit, quantò majori candore &studio in generis humani bonum fertur. Quod si tamen haec me in illo fastigio non collocet, laetus in medio consistam, ubi altera γνώμη [sententia) inscripta Est quadam prodire tenus, si non datur ultra. Haec enim merces mediocri destinata est rerum cognitioni, quâ superiorem mihi non tribuo (nam μικρεῖς μικρὰ semper &conveniunt &Deus largitur) licet summam mereantur Viri quos hîc produco, tùm &summae proximam me hic diligentiam adhibuisse, non diffitear. Cum autem honor non tàm sit in honorato, quàm in honorante, laudem, judice aequitate &prudentia, meretur, qui eam merentibus vel jam meritis tribuit, omni prorsus ut invidia ita &adulatione procul esse jussâ, inter quas ut ubique, medium tenuere beati, memores illius moniti Theognidei Κσυχος ὥσπερ ἐγὼ μέσσην ὁδὸν ἔρχρο ποσπί. (Quictus sicut ego, mediam viam ingredere pedibus.) Quod si quis vitio mihi vertat, me &tot Viros ignotos aggressum esse, &occasionem disputandi de moribus quaesivisse. Ad illud quidem respondebo, me voluisse &debuisse, natura maximè &appetente, ut Aristoteles, scientiam, &aversante ignorantiam, ut Plutarchus ait, uterque cum ratione &experientia, discere à doctis, quae ignorabam, vel in quibus haerebam. Nam &Solonem, quem miratrix sui antiquitas principem illorum 7. Graeciae Sapientum esse voluit, Plutarchus auctor ille gravissimus laudat, quòd audiendi &discendi natura fuerit studiosus: itaque &ego Cur nescire pudens pravè quàm discere mallem? Ad hoc autem idem quod in simili Aristo Chius apud Plutarchum maledicentiae reposuit, Optare me, ut etiam bruta animantia intelligere possent verba ad virtutem incitantia.