Latin
120.9 to 120.11
Strabo, Strabo de situ orbis 120.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Suntque bactra &Caspii maris siue hyrcanii ostium admodum omnino septemtrionaliora, Quod quidem ab sinu Caspii maris &armeniis &Medicis montibus distat circiter stade sex millibus &eius maritimae signum magis ad aquilonem tendens usque ad Indiam uidetur esse: circumflexae ab India nauigationis cursum habere possibilem. Sicut eorum locorum praefectus Patrocles tradit. Regio etam bactriana mille ad aquilonem stadiis extenditur. Scythia agrum longe ampliorem ulterius pascitur: &ad septentrionale mare finitur: licet pastoralem ducens uictum. Quonam igit modo si bactra ipsa quoque incidunt ab habitabi li: tametsi distantia e caucaso usque ad septentrionale pelagus paulo supra millia quattuor per bactrianam lineam esset haec ad stadiorum dinumerationem adiuncta quae ab hybernia ad aqlonem computatur conficit summatim distantiam per inhabitabilem supra stadiorum numerum: per hyberniam stade seprtem millium &octin gentum? Siquis uero milia quattuor stade omittant: eae partes quidem bactrianae Caucaso propinque hy berniae plaga uiciniores erunt aquilonii stadiis tribus millibus &octingentis, Plus autem quam Galli ca &borysthenica millibus octo &octingentis. Dicit autem hipparchus ad borysthenen &galliam totis aestiuis noctibus solis splendorem ab occasu ad ortum ambientem illucessere. Solstitiis autem hybernis ad plurimum solem leuari nouem cubitis. In distantibus autem a Massilia sex millibus &trecentis quos ille quidem adhuc gallos arbitratur. Ego uero britannos aquiloni propinquiores arbitror quae Gallia sta de duobus millibus &quingentis. Idipsumque iis multo magis quidem obuenire censeo: hybernis uero die bus sol eleuatur sex cubitis. Quattuor autem distantibus a Massilia stad nouem millibus ¢um. Viterio ribus autem minus quam tribus. Qui nostra etiam ratione uiciniores essent aquiloni quam hybernia.