Latin
121.1 to 121.4
Strabo, Strabo de situ orbis 121.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Hic autem Pytheae credens hanc habitationem ad partes Britanniae ad austrum magis spectantes locat. Aitque longissi mum hoc in loco diem esse horarum aequinoctialium decem &nouem. Vero decem &octo ubi sol quanternis eleuatur cubitis: quos ab Massilia distare inquit stad nouem millibus ac centum. Adeo ut Britanni maxime ad austrum uergunt. magis ad septentrionem quam istiaccedunt. Vel igitur in eodem parallelo sunt cum bactrianis ad Caucasum: uel in aliquo propinquo. Dictum enim est secundum. Deimachum bactrianos ad Caucasum propiores esse Aquiloni quam Hybernia stad tribus millibus &octingentis. His autem adiunctis illis: quae sunt ab Massilia ad Hyberniam efficiuntur millia duodecim &quingenta Quis igitur scripsit illis in locis: Dico autem bactrianis: hanc maximorum dierum longitudinem: uel solis eleuationem medii caeli tempore in hyemalibus solstitiis? Haec namque omnia oculis uisa uel ignaro nulla Geometrica indigent designatione: sicut antiquorum permulti conscripserunt: &qui res Persicas lris commen darunt: &posteriorum ad nostram usque aetatem. Ouonammo tanta locorum foelicitas sermone uulgata: talibus confessa fuisset ex caelo comparentibus? Ex dictis autem manifestum est: quod sapienter demonstrationi contra dicit: quod pariter quaelita ualeant: &quaesitum ad demonstrationem suscipiat. Insuper cum ille Deimachum ignarum ostendere uelit: talibusque carentem &uacuum. Censere enim Indiam inter autunale aequinoctium &hyemalem Tropicum iacere: &Megastheni contradicere: qui in australibus Indiae partibus ursas occultari: &contrarias umbras cadere dicit: quoniam horum neutrum in ullis Indiae partibus contingit. Cum haec dica imperite dicuntur. Putare enim autunalem a uernali differre secundum distantiam ad Tropicos indocti est: eodem existente circulo &ortu &distantia: Tropici in terra ab aeqnoctiali: in quorum medio ille indiam ponit: cum in ipsa dimensione multo minus demonstratum sit stad uiginti millibus: obtigisse autem secundum illum ipsum id quod ipse extimat: non quod ille. Nam quum uiginti: uel etiam triginta millibus constet India: non tantam sane distantiam intercidere posse quantam ille esseruit.