Latin
175.9 to 175.12
Strabo, Strabo de situ orbis 175.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
Dos enim illis amplissima centum autrei sunt, Ad uestem quinque. Ad mundum aureum quimque. Amplius uero nullo pacto licet. Caesar autem: &succeden tes porro secundum illum imperatores: aduersus patrata in bello delicta: modestius sese habuere: antiquae memores amiciciae. Suoque iure uiuendi potestatem seruare: quam ab urbis conditae primordio ciuitas ha buerat. Adeo ut missus in prouiciam. Praetoribus: non ciuitas ipsa: non subditi parere necessum habeant. Haec quidem de Massilia. Iuxta montana Sallyorum regio est: ab occasu ad septentrionem amplius uergens &paulatim absistens a mari. Maritima inclinat ad occasum: modicum a Massiliensium urbe progressa: circa stade caad promontorium iugens admodum: usque ad quaesdamlapidum excisiones idest latomias. Hinc in sinum curuari incipit: &Gallicum sinum efficere ad Aphrodisium hoc est Veneris promontorium Pyrenes. Sunt qui Massiliense nuncupant: Est uero sinus duplex. In eadem enim circunscriptione mons excurrit Sigius: duos disterminans sinus: &Blasconem prope sitam assumens insulam. His e sinibus: maior quidem proprie Gallicus iterum appellatur: in quem Rhodani ostium euomitur. Minor autem ad Narbonem spe ctans: usque ad Pyrenen est. Narbo namque amplissimum eius regionis Emporium: supra exitum Atacis flu minis: Narbonensemque lacum iacet. Rhodamo autem adiacet oppidum: Emporiumque non paruum Arela te. Haec ipsa pari &inter se interuallo Emporia distant: &a memoratis promontoriis. Narbo quidem ab Aphrodisio: Arelate uero ab Massilia. Vtrinque autem circa Narbonem labuntur amnes alii. Nonnulli de Cemmenis montibus. Plerique autem a pyrenae is habentes oppida: in quae non longa est aduersis fluuiis nauigatio: paruis quibusdam nauiculis. E pyrene quidem Rhusceno: &Ilibirris amnes exeunt, E quibus uterque eiusdem nominis urbem habet. Iuxta Rhuscenonem lacus est: &ager quem alluit: exiguus supra mare refertus salinis. Habet &effosiles Cestrias pisces. Nam si quis duos aut tris fodiat pedes: &in limosam aquam fuscinam demiserit piscem eximiae magnitudinis fi xum penetrat, Limo autem instar anguillarum aliter. Haec quidem flumina e Pyrenaeo monte inter Narbonem: &Aphrodisium ex utraque Narbonis parte: ac etiam ex Cemmeno monte feruntur in mare: quo ex mon te &Atax oritur &Obris &Rhauraris.