Latin
192.1 to 192.4
Strabo, Strabo de situ orbis 192.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Rheti iacent &Vennones ad orientem uersi. Alia ex parte Lepontii: &Tridenti: &Stoni: &alii complures populi par ui. Italiam tenentes: qui superioribus annis inopes latrocinabantur. Hac autem aetate: aut deleti sunt: aut mansuetiores facti penitus: ut cum antea transcensus per eorum montes pauci &difficiles essent: Nunc multis ex locis per eos mortales: &tuti &transitu faciles: propter eorum apparatum habeantur. Augustus enim Caesar: ad latronum delendas insidias. magnum quantum licuit: uiarum apparatum opposuit. Non enim perper uastissima pe trarum ingentium praecipitia: ubique naturam uiolare fas fuerat: cum hinc quidem supra uias imminerent: hic autem ruerent. Adeo ut per parua ab ingredientibus euitari discrimina nequeant incum bentibus in tam profundas fauces casibus. Ibi uero alions ad partes: adeo limes augustus est: ut &uiatoribus &iumentis: praefertim insuetis: uertigiuem oculorum afferat. Sinu autem indigenae tuto gestentur. His igitur nulla praestare licet remedia: neque glacialibus crustis: quae supernae &quidem lubrice illabentes uniueriam occupant semitam: &in subiacentes extrudunt ualles. Frequens enim super glaciem glacies: inuicem incumbit ingruentibus maxime nauibus antequam superficie omnino solibus dissoluantur. Salassorum quidem regio magna est: profundam utrimque ual lem: agrumque claudentibus rupibus: Eorum etiam pars in superiora extenditur cacumina: Illis itaque qui ex Italia supra montes positi sunt: una per uallem iam memoratam uia est. Inde bifariam diuiditur. Vna quidem per Phaeni num (sic enim dicitur) ducit prae alpium summitates: iumentis inacessibilis. Altera per Ceutrones pro lixior. Tellus salassorum aurifodinas habet. Quas Salassi cum olim potentia ualerent possidebant. Sicut &ingrediendi dominum obtinebant. Magnam quidem illis opem ad effossiones aerarias, aurumque diluendum Duria fluuins afferebat. Quo circa multis in locis aquae ductus partientes communem alueum exinanibant Quod cum ipsis ad auri uenandi conquisitionem conduceret: reliquos sua colentes arua: ragationibus destitutos contristabant. Cum fluuius tantis suppeditare terris potum nequiret: quia superdextrum habe ret alueum. Eam ob causam assidua inuicem proelia gens utraque conserebat.