Latin
287
Strabo, Strabo de situ orbis 287-3
Unproofread scanNot analysed yet
parisseis dicitur. Et amphigenea macistiae censetur circum Hypsoentem: ubi latone templum est. Pteleum uero ab iis: qui e thessalico pteleo habitaturi uenerunt: aedificatum est. Ibi enim dicitur. Atque antrona salu propius: Pteleumque uirescens Et enim memorosum est: ac minus habitabile: quod Pteleasimum uocitat. Helos sunt quioram quandam penes alphaeum esse dicant. Alii urbem uti Laconicam. Sicut dicitur Helos maritimum oppidulum. Ouidam circa Helos alerum: siue paludem ubi Dianae Elaeae templum situm est: Arcadiae subiectum. Nam arcades eius sa cerdotium gerebant. Dorium: quidam montem: quidam campum esse scribunt: cuius hoc tempore pars nulla monstratur. Aliqui tamen Olurin nunc: seu Oluram in Messenia ualle iacentem: Durium, uocant. Ille prope Oechalia Euryti est: quae nunc andania dicitur. Vrbs arcadiae tenuis: cuius nominis est altera in Thessalia. Altera etiam in Euboea. Ex hac proficiscentem Thracem Thamirin ad Dorium a Musis: Musica fuisse spoliatum poeta commemorat. Ex his patet: ut Nestori subiecta plaga ex utraque alphaei ripa iaceat. Quam Pyliorum omnem terram nominant. Caeterum alphaeus nulla in parte neque messeniam: neque curuam attingit Elin. Qua in ora Nestoris est patria: quam triphyliacam Pylum appellamus: &Arcadicam &Lepreaticam. Et enim caeterae pyli mari uicinae ostenduntur. Haec autem amplius stact. xxx.