Latin
288.1 to 288.4
Strabo, Strabo de situ orbis 288.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
supra ma re distat. Quod &Homeri uersus incidant. Nuntius enim ad Telemachi comites mittitur ad nauem qui eos inuitet ad hospitium. Cum Telemachus in reditu e Sparta ad urbem currum agitare non sinit. Sed flectentem ad nauigium accelerare. Tanquam non eadem ad ciuitatem: &ad portum uia sit. Quamdo retro facienda Telemachi nauigatio: hoc modo proprie dicitur. Praelapsis Crunos: &pulchras chalcidis undas Occiderat Phoebus: terrasque inuoluerat umbraCymba Pheas adiit: louis aspirantibus Euris. Elida dehinc diam: Late hic dominatur Epaei. Huc usque sane in Septentrionem tenditur nauigatio. Hinc ad ortum flectitur cursus. Rectum autem iter omittit nauis: &quod initio coeperat: &quod Ithacam ducat. Quoniam proci pelagus inter Ithacam: &Samum iacens: insidiantes occuparant. Hinc rursus insulis sese immisit Thois. Thoas autem acutas dixit. Hae autem insulae sunt Echinades. Primis Corinthiaci sinus partibus simul &acheloi proruptionibus proxime. Flectens uero cursum ab Ithaca: ut ad austrum consisteret: denuo ad suum sese iter conuertit in acarnaniae &Ithacae medio: &per alteram insulae partem reducitur. Non autem per medium cephalleniacum fretum: quod proci per insidias seruabant. Siquis igitur Elaeam pylum Nestori subiectam existimet. Non sane proprie diceretur. Nauem praeter Crunos hinc: atque chalcidem usque ad solis occasum deferri, Dehinc noctu pheas adiisse: &tunc praeter Elaeam oram cucurrisse. Haec namque Elidis loca in austrum sunt spectantia. Primae quidem pheae. Postea chalcis, Dehinc cruni. Deinde pylos Triphyliaca &Samicum. Ex pylo igitur Elidis in austrum nauiganti hic maritimus cursus esset. In septentrionem autem nauiganti ubi est Ithaca: omnia haec postea relinquuntur Haec uero Elaea plaga praeternauiganda erat: &quidem ante solis occasum. Is autem post occasum in quit. Atqui iterum siquis Messeniacam: &Coryphasiam pylum initium nauigationis a Nestore capiendae ponat: maius esset interuallum, temporisque longioris. Ipsum autem ad pylum Triphyliacam: &Samicum Neptunni templum staquam, cccc. est. Nauigatio quoque prope Crunos: &chalcidem &pheam circunducitur: quae ignobilium fluuiorum sunt uocabula, immo sane riuulorum. Sed penes Nedam primum. Deinde Cydonem. Dehinc alphae um: ®iones inter hos positas. Postremo si &illorum facienda sit mentio. Et enim praeter illos nauigatio agenda erat.