Latin
556.10 to 556.12
Strabo, Strabo de situ orbis 556.10-12
Unproofread scanNot analysed yet
In hac ora usque ad Pytholai promontoria sunt duo ingentes lacus: alter aquae salsae: quem mare dicunt: alter dulcis qui hippopotamos alit: &Cro codilos. Circum labra uero pariunt: atqui &Ibes in hoc loco conspiciuntur. Circa pytholai promontu rium iam sunt homines integri corporibus: post hos est regio thurifera: in qua promontorium est quod sacrum populetum habent. In mediterranea est regio quaedam fluuialis, quae Isidis dicitur: &alia quaedam Nilus: Ambae myrram &thuriferas arbores innatas habent. Est etiam piscina quaedam: quae montanis aquis impletur. Postea leonis uicus: &Pythangeli portus. Sequens regio perseudocasiam fert. Ac demum complures fluminum re giones sequuntur: quae thus habent: &phloeum: usque ad eam quae cinnamomum fert: flumen quod hanc diri mit phloeum multum gigni: postea est aliud flumenn &daphnus portus &fluuialis regio: quae Apollinis dicitur: &thus habet &myrram &cinnamomum: quod plurimum in locis semotioribus uiget. Postea elephas mons in mare expositus: &fossa &Psygmum portus ingens: &Cynocephalorum aquatio &au stri cornu: ultimum huius orae promontorium. Quu uero ad meridiem deflexit: negat se ulterius portuum aut aliorum locorum descriptionem habere: quod incognita sint: tamen insequenti ora sunt columnae &arae py tholai &Lichae &Pythangeli: &leonis &charimontisper oram notam a dira usque ad austri cornu. Ipsa uero distantia ignota est: haec regio elephantis abundat &leonibus qui formicae uocantur: &genita lia sursum uersa habent: &colore aureum nudiores arabicis, Fert etiam pardales fortissimas &Rhino cerotes: qui(ut Artemidorus ait) longitudine parum ab elephantis exceduntur: quod Alexandriae uidisse se affirmat se fere etiam quantum ad altitudinem: eius autem quem nos uidimus color nos buxo sed Ele phanti similis erat: magnitudo uero tauri forma apro proxima: praesertim quantum ad rictum praeter na sum qui cornu quoddam est recuruum: omni esse durius: eo pro armis utuntur: quemadmodum aper denti bus: habet etiam duo cingula tanon draconum uolumina: a dorso usque ad uterum circumeuntia: alterum iubam uersus: alterum ad lumbum, nos haec de eo dicimus quia nobis uisus est.