Latin
95
Strabo, Strabo de situ orbis 95
Unproofread scanNot analysed yet
patrem gentes adeuntem inquiens. Alter ut Triptolemus terras disseminat: quae longe disiuncta sunt coniungunt: &continuata separant. Linquens inquit auriferos Lydorum sulcos: &Phrygum ac persa rum urbes sole percussas, Moenia Bactriania: hybernamque medorum tellurem accedens: &felicem arabiam huismodi sane Triptolemus agit: permultam uero ad climata: &uentos doctrinam: quod ad Geographiam attinet: in locorum descriptionibus Homerus ostendit, haec &compluribus in locis asserit, Haec humilis iacet ad tenebras: multum aequora supra. Haec secus auroram spectant: solisque nitorem. Duae uero illi sunt fortes: quaedam ad aquilonem: quaedam rursus ad austrum: seu ad dexteram pergant