Latin
Book 1, Letter 50
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 1.50
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS AGORIO PRAETEXT. Ego quidem securus amicitiae aequi bonique facio, si quid in me ab amante peccatur. Sed tuos mores, quibus nihil desit ad laudem, decet officii negligentia. Queri me opinaris, quod nihil scribas: et refellere mendacium paras, quia te aliquid scripsisse meministi. Ego vero minimum animi angerer, si laceres, prout hoc est, quod mihi et patri unas atque eas oppido breves litteras detulisti. Ita tibi ambo digni singulis paginis non videmur? Tui, inquies, honoris interfuit, ut jungeris parenti. Alia sunt, quae cum illo nobis vel communia opto, vel paria. Amor mihi neo nomine deferatur. Abstine igitur epistolis, quae sunt instar edicti. Facessat omne Tastidium, ex quo nascitur cura compendii. Sed longum de his loqui cautio est, ne tibi molestior sit prolixitas querelae nostrae, quam mihi brevitas epistolae tuae. Quod superest, deos quaeso, ut nos plenus gaudii quam primum revisas. Facile erit, angustiam scriptorum tuorum multiloquio repensare. Vade.