Latin
Book 2, Letter 50
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 2.50
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI. Iter in patriam diis auspicibus ordiemur, quod tibi et ante compertum est. Sed religio monuit, ut diei quoque certior reddereris. Cras igitur viam nobis disce relegendam. Et quia promissi servantissimus es, fac memineris ad publicum solemne contendere. Vale.