Latin
Book 2, Letter 83
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 2.83
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS FLAVIANO. Jam pridem domino et fratri meo Alipio comitatum sacrum visere atque adire cupienti, sera quidem occasio, sed laeta successit, ut eum consul accires, ideo in conspectum tuum alacer occurrit, ut beneficiis votiva reddat officia et sancti animi tui fretu nubem invidiae superioris abstergeat. Quod illi arbitror ex voto esse cessurum. Neque enim famae ejus deesse aliquod patieris, qui securitatis cuncta tribuisti. Vale.