Latin
Book 2, Letter 84
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 2.84
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS FLAVIANO. Recte et probabiliter judicasti, fratrem nostrum Titianum spectabilem virum consulatui tuo interesse debere: siquidem aequitas postulabat, ut voti sui voluptate frueretur. Nulli unquam nostrum tui amore cessit; quinimo semper primas sibi erga te partes observantiae vindicavit. Itaque testem alium non requirit. Scit enim sibi plus esse loci apud tuum animum, quam posset meo sermone conquirere. Relinquo igitur eum fiduciae suae, quia nihil potest esse cumulatius. Hoc tantum subjicere contentus, me quoque tibi ejus nomine, si quid gratiae ceperit, obligandum. Vale.