Latin
Book 3, Letter 40
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 3.40
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS HILARIO. Recte valeo. Hoc enim scribendi debet esse principium, quod maxime expetunt vota lecturi. AEque tibi oblatum vigorem nimis gaudeo: nam me indicio tali nuper hilarasti. Illud quoque in summam pono laetitiae, quod te memorem mei honorificentia proximae scriptionis ostendit. Cujus rei gratiam silere non debeo, ut hoc invitamento ad perseverantiam litterarii muneris provoceris. Vale