Latin
Book 3, Letter 41
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 3.41
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS HILARIO. Mentis tuae est pia et justa mandare. Quod ideo praeloquor, ut et implesse me noveris, quae pro filio Habemani viri clarissimi jusseras, et probasse. Supervacua igitur fuit postulatio litterarum tuarum. Moneri enim me oportuit, non rogari. Quid quod etiam mihi cum illo summa familiaritas fuit? Unde lactum est, ut aequitati petitionis favor amicitiae jungeretur. Quid multa? Venient in manus tuas commenta curiae nostrae super ejus absolutione confecta; quae indicent tuae voluntati, et Bebiani reverentiae delatam cupitorum celeritatem. At hujus operae peto litteras crebriores; quarum tibi pro facundiae tuae opibus facilis liberalitas erit, mihi pro cultu mutuo prae tiosa perceptio. Vale.