Latin
Book 3, Letter 57
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 3.57
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS RICOMERI. Ultro in me arguo culpam silentii, si quando usum officii mei quaelibet dierum intervalla remorantur. Nulla enim purgatio suppetit quin cultum familiaritatis publico actui frequenter interseram. Sed idem qui peccatum vito desidiae, aeque in scribendo longus esse desino. Nam licet sciam, animum tuum nequaquam obnoxium esse fastidio, adverto tamen, pro conditione curarum ponendum verbis modum: quia ut desideranti prolixitas grata est; ita displicere non poterit brevitas occupato. Vale.