Latin
Book 3, Letter 75
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 3.75
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS PROMOTO. Satisfaciet quidem tibi ad omne gaudium conspectus tuorum. Sed ego hanc hilaritudinem cumulari posse conjecto, si noster sermo quoque jungatur. Nam cum prae caeteris tibi domestica bona cara sint, proximum sibi gaudium jure amicorum cura defendit. Ergo ubi desiderio tuo piae necessitudines satisfece rint, ad nostras quoque litteras oculi conferantur: quarum haec summa est, ut me valere cognoscas. Nolo enim te a colloquiis tuorum pagina longiore producere. Vale.