Latin
Book 3, Letter 83
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 3.83
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS RUFINO. Iter, ut opinione metior, expedisti: quod solum tibi ad silentium suffragabatur. Nunc stativa requies. stylo et animo scribendi ad nos usum reformet: licet oris tui facultas, et cum viam carperes, luculento potuerit affatu sitim nostram rigare. Sed fuerit tibi adversum culpam taciturnitatis de labore purgatio. Nihil jam suffragii restat, cum et facundia, quae nec ante impediebatur, supersit, et otium, quod desiderabatur, accesserit. Vale.