Latin
Book 3, Letter 84
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 3.84
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS RUFINO. Sequor te litteris, quia mente et affectione non desero. Nec videor mihi cito haec arripere solatia, cum adhuc apud nos recens jucunditas tua vigeat. Sentio enim bonorum separationem statim diuturnam videri. Quod si, ut praesumo, etiam tuus animus expertus est, fac noverim festinata scriptorum vice, te quoque hoc intervallum dierum longum putare. Vale.