Latin
Book 3, Letter 85
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 3.85
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS RUFINO. Mos et ratio flagitavit, ut mansurus domi, veniam de augustissimo principe imperati mihi itineris postularem. Excusationis causam litteris indicavi, quas favor tuus molli aditu, et blanda recitatione commendet. Nihil enim meorum sine boni cujusque auxilio placeret. Rem loquor omnibus notam, mihi nunquam tacendam: hoc amici, hoc aemuli sciunt. Quorum alii gaudent esse apud te locum meritis, alii dolent non esse divitiis. Vale.