Latin
Book 3, Letter 86
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 3.86
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS RUFINO. Intelligebam non esse de nihilo, quod diu a litteris temperabas. Tandem patuit, impedito per aegritudinem visu, officiorum stetisse solertiam. Itaque ego illo de silentio sollicitus probare me fateor, quod asperae rei nuntium usque ad sanitatis tuae gaudia distulisti; ne de te ante caperem exorti incommodi sollicitudinem, quam securitatem remot…. Nunc quia valetudo tecum in gratiam redit, indulgentioribus paginis amicitiam munerare: alioquin cessantibus simile aliquid rursus timebo. Sed de hoc satis verborum est. Flavianum pectoris mei dominum, tui socium, haerere animo tuo usque ad improborum dolorem, nimis gratulor. Nam saepe apud me de tali amicitia gloriatur: hoc ego futurum ante prospexeram, virtutes utriusque considerans, quarum similitudo concordiam facit. Et ideo plus gaudii quam miraculi, capto, teque oro, ne quid in tales amicos fascino liceat. Ille enim mihi non est rogandus, cui aliud velle non expedit. Vale.