Latin
Book 3, Letter 87
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 3.87
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS RUFINO. Longo orationis ambitu commendentur incogniti. Severiani autem C. V. merita, annosae militiae probata documentis, elaboratum testimonium non requirunt. Principem locum regendis praefecturae urbanae cohortibus obtinuit; in ordinem senatorium lege transcriptus est. Restat, ut post dignitatem curiae, quae honoribus major est, etiam reip. provinciali specimen sui praebeat: quod futurum arbitratur, si domini mei praefecti Urbi super hoc litteras promptus stipulator adjuveris. Vale.