Latin
Book 4, Letter 7
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 4.7
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS STILICONI. Agendis tibi gratiis pro Flaviano filio meo, usquequaque imparem me sentio. Et cum sint verba rebus faciliora, beneficii tui magnitudinem dictis aequare non possum. Neque enim mea tantum gratulatio est, quod cum illo honor amissus revertit in gratiam. Senatus bonique omnes, hanc inter se partiuntur. Quocirca arduum est, ut unius sermo compenset, quod tantorum affectio contraxit. Dabis igitur veniam pro te pauca dicenti. Majus quiddam est honorem restituere quam dedisse. Haec enim fieri fortuna consentit: illud contra ipsam praestat humanitas. Praemiserat alia exempla clementiae receptus coelo principum parens, et Flaviano meo multa casibus detracta reddiderat. Reservatus est unus et potissimus bonitatis titulus haeredi, quem magnitudinis tuae monitu paternis beneficiis dominus Honorius adjecit, interpretatus scilicet divo principi tempus, non animum defuisse. Nunc perfecta sunt a successore consimili interrupta fato opera clementiae. Fastigium quoddam lenissimus et augustissimus princeps coeptis genitoris imposuit; cui ad vicem gratiae te ac tui similes opto monitores. Nam summis imperii moderatoribus pia et decora suadentes, instrumenta sunt boni saeculi. Est quidem rectori nostro divini fontis ingenium, et ad omnium virtutum cursum prompta natura. Sed, ut imagine mihi uti liceat, optimos gubernatores haud mediocriter etiam remigum manus juvat. Te vero famae ejus amicitiorem cum fides militiae, tum necessitudinis affectio reddit. Hinc est, quod illi promerendi undique amoris vias invenis; et majoribus occupatum mones privata fata respicere. Humani casus in fugam versi sunt, nihilque in senatu moestum resedit. Aliis tributus, aliis integratus est honor. Uni familiae debetur, quidquid singuli sumus. Sed jam servabo epistolae terminos: vereor enim ne haec ipsa afferant fastidium praeclarae verecundiae tuae, cum aequare non possint vicem gratiae. Illa potius gaudia te munerentur, quae meritorum securitas parit. Nolo ex verbis cujusquam speres tanti beneficii solutionem. Prae caeteris nosti, solum conscientiae bonae praemium satisfacere posse magna praestantibus. Unum tamen tanquam immoderatus adjicio, ut jugiter in Flaviano meo beneficia tua diligas. Vale.