Latin
Book 9, Letter 38
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 9.38
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS. . . . . Antistianus vir ordinis nostri, olim mihi probitate vitae complacitus est, et honestis carus officiis. Quod me ex vero potius, quam in gratiam ejus asserere, qualitas praesentis desiderii ostendit. Nam diu patriae suae functus defensione, desiderat tantum portum privatae quietis adipisci. Quae res tibi commendabilem faceret, etiamsi meus non interveniret affatus. Soles enim pro tua virtute diligere cupidos otii, et nescios ambiendi. Oratus igitur atque exoratus litteris meis, dignare concedere optatam requiem vacare cupienti. Nec deerit subrogandus, cum facile ex tot optimatium numero parem fide atque industria virum tua edecimare possit electio. Vale.