Latin
Liber Secundus., Section 29
Symmachus, Epistulae 2.29
Not analysed yet
XXVIIII ante a. 395. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI. Pro optimis viris quisquis intervenit, non magis illorum videtur iuvare commodum quam suum commendare iudicium. quare in eo, quod fratris mei Maximi desideria litteris prosequor, non tam illi usui sum, quam mihi laudi est. est enim vita atque eruditione liberalium disciplinarum pariter insignis neque ulli praestantium philosophorum secundus ac propterea tua familiaritate dignissinms. cuius tibi negotia cum in rein missus absolverit, quaeso, ut humanitate, qua clarus es, iustas petitiones ingravato auxilio prosequaris.