Latin
Liber Secundus., Section 30
Symmachus, Epistulae 2.30
Not analysed yet
XXX a. 389. SYMMACHVS FLAVIANO FRATRI. Quo animo acceperim Siciliense negotium vulneratum, facile coniectas, qui me noveris, in alienis quoque iudicatorum iniquitate morderi. quin etiam consilii a te inprudentis aceusor ob amissam. . . . recte agis! eur enim speravi contumeliam sacri auditorii vindicandam? cur de amicis legitima et iusta praesumpsi? et quo redacti sumus! iustitiam perdidi, dum expecto vindictam. iam illud quo pacto diluam, quod Probus mitior iudicatur, qui in praeiudicium vel invidiam possessionis meae parvi agelluli retentione recessit, cum illi tota mulierculae promitteretur hereditas? nam referendi haec sola praefecto urbis ratio fuit, non ut receptarum appellationum poenam Siciliae rector exsolveret, sed ut iniuriam suam sacri auditorii cognitor vindicaret . nunc rescriberetur in causam post victoriam meam contra sententiam praefecturae ,cui pars adversa consentit, si relatio ad fortunam negotii pertineret et supplementa vel refutatorios iurgantes dedissent. rogo, de quibus actionibus iudicabitur? quas in Sicilia post appellationem meam pars una deprompsit? quibus tyrannicorum temporum gesta sociata sunt? tanti est invidia mei et grata est aliquibus nostra reprehensio ? cede adversantium voluntati et domino nostro invictissimo principi Theodosio semper Augusto dignare suggerere, non pluris apud me divitias valere quam famam. bonum de me iudicium parentis publici conservatoris mei cuivis antepono patrimonio. si placet, ut omni mea hereditaria possessione decedam, lex mihi erit, quidquid omnium dominus placata auctoritate censuerit. SYMMACHVS HOC MANV SVA SVBTER ADIECIT: Scio te amicum iustitiae et amantem mei, et vereor, ne suscipias ullum pro absentis existimatione certamen atque in te aliqua odia detorqueas. peto igitur, ut quiescas. erit fortasse copia mihi adserendae quandoque apud aeternum principem dominum nostrum Theodosium veritatis ,cuius erga me favor fecit, ut aliquid interim moliretur invidia. non puto eam causae meae bonis temporibus condicionem futuram, quae sub tyranno fuit, cuius litteris ad Marcellini suggestionem datis homines meos scis esse multatos. quod in panegyrici defensione non tacui.