Latin
Liber Tertius., Section 20
Symmachus, Epistulae 3.20
Not analysed yet
XX. SYMMACHVS GREGORIO. Elegisti materiam proniorem. adcommodatior est enim querellae oratio humana quam gratiae. qua causa factum puto, ut me taciturnitatis incesseris, cum perpetem curam dandae et reddendae salutis adnitar. quod quidem me libente fecisti. nam qui alten culpae ducit officii neglegentiam, pollicetur de se operam prompterem, expostulatio igitur tua instar est sponsionis. non meditabor nova verba, non excogitabo sententias: si peccatum silendo contraxeris, tuis tantum litteris argueris. vale.