Latin
Liber Tertius., Ad Ambrosium.
Symmachus, Epistulae 3.30
Not analysed yet
XXX ante a. 398. SYMMACHVS AMBROSIO. Sallustio amico meo multa sponte tribuisti. nunc adice, quae supersunt, ut ego quoque partem beneficii adeptus existimer. supplementa autem desiderii eius a tabellario epistulae suggeruntur, quae stilo persequi supervacaneum duxi. aptius est enim negotiis intimandis vivae vocis indicium.