Latin
Liber Tertius., Section 31
Symmachus, Epistulae 3.31
Not analysed yet
XXXI ante a. 398. SYMMACHVS AMBROSIO. Itero postulatum pro Sallustio amico meo et, ut ipse adseverasti, a te quoque in curam dudum recepto. non quo metuam, ne tutelam forte eius oblivione destituas, cum familiare sit constantiae tuae fideliter exequi recepta mandata, sed quia diligentiam meam fortuna amici saepe sollicitat et laborantibus commendatio una non sufficit, licet tenaciter memorem rursus admoneo. praestabit beneficii tui celeritas, ne sit mihi necesse idem saepius facere.