Latin
Liber Tertius., Section 32
Symmachus, Epistulae 3.32
Not analysed yet
XXXII ante a. 398. SYMMACHVS AMBROSIO. Fratres mei Dorotheus et Septimius laudabiles viri unam tuam epistulam pertulerunt . sed mihi religio fuit istiusmodi captare compendium, ut et tibi geminata officii responderet usura, et singulis honor debiti testimonii proveniret. nam etsi tibi Dorotheus frater noster probatus est, cupio tamen, ut eum in maiorem modum iudicii mei praerogativa conciliet, quod futurum esse non ambigo, cum adfectio boni animi capax sit augmenti, quotiens meritis provocatur.