Latin
Liber Tertius., XXXXI. Symmachus Hilario.
Symmachus, Epistulae 3.41
Not analysed yet
Mentis tuae est pia et iusta mandare. quod ideo praeloquor, ut et implesse me noveris, quae pro filio Baebiani viri clarissimi iusseras, et probasse. supervacua igitur fuit postulatio litterarum tuarum; moneri enim me de hoc oportuit non rogari. quid quod etiam mihi cum illo summa familiaritas fuit? unde factum est, ut aequitati petitionis favor amicitiae iungeretur. quid multa? venient in manus tuas commentaria curiae nostrae super eius absolutione confecta, quae indicent tuae voluntati et Baebiani reverentiae delatam cupitorum celeritatem. ad huius opere peto litteras crebriores, quarum tibi pro facundiae tuae opibus facilis liberalitas erit, mihi pro cultu mutuo pretiosa perceptio.