Latin
Liber Quintus., XXXXV (XXXXIII). Symmachus Neoterio.
Symmachus, Epistulae 5.44
Not analysed yet
Facis, ut decet, quod otium meum scriptorum assiduitate solaris. siquidem ex tuo amore coniectas, iucundum mihi esse munus, quod ex tuo sanctissimo ac luculento ore proficiscitur. refero igitur vicem magis ad testimonium gratiae quam ad aequiparandum officium, quo me agnosco devinctum. sed hoc ipso arbitror digniorem me esse conloquio crebriore, quod hanc palmam tibi reddo quasi victus fenore litterarum.