Latin
Liber Quintus., XXXXVI (XXXXIIII) a. 393. Symmachus Neoterio.
Symmachus, Epistulae 5.45
Not analysed yet
Venturum te ad communem patriam fama promiserat. sperato gaudio gloriabar, sed ubi dierum processu rumor intepuit, animadverti mihi hoc genus superesse solacii, quod ad scribendi usum moremque remearem. fungor igitur salutatione dicenda tuamque excellentiam quaeso, ut mihi adventum tuum pro litteris largiaris. est enim causa votiva, quae te debeat evocare, quaestorium scilicet munus filii mei, ad cuius officium te tuosque amor communis invitat.