Latin · ~7 min
Act 3, lines 3.5.451-3.5.483
Terence, Hecyra 3.5.451-483
Not analysed yet
Dixtin dudum illam dixisse se exspectare filium?
Factum.
Venisse aiunt: redeat.
Quam causam dicam patri
Quamobrem non reducam nescio.
Quem ego hic audivi loqui?
Certum offirmare est viam me quam decrevi persequi.
Ipsus est de quo hic agebam tecum.
Salve, mi pater.
Gnate mi, salve.
Bene factum te advenisse, Pamphile;
Atque adeo, quod maximum est, salvum atque validum.
Creditur.
Advenis modo?
Admodum.
Cedo, quid reliquit Phania
Consobrinus noster?
Sane hercle homo voluptati obsequens
Fuit dum vixit; et qui sic sunt haud multum heredem iuvant:
Sibi vero hanc laudem relinquunt: Vixit, dum vixit, bene.
Tum tu igitur nihil attulisti huc plus una sententia?
Quicquid est id quod reliquit profuit.
Immo obfuit;
Nam illum vivum et salvum vellem.
Impune optare istuc licet:
Ille reviviscet iam nunquam; et tamen utrum malis scio.
Heri Philumenam ad se arcessi hic iussit: die iussisse te.
Noli fodere: iussi.
Sed eam iam remittet.
Scilicet.
Omnem rem scio ut sit gesta: adveniens audivi omnia.
At istos invidos Di perdant qui haec libenter nuntiant.
Ego me scio cavisse ne ulla merito contumelia
Fieri a vobis posset: idque si nunc memorare hic velim,
Quam fideli animo et benigno in illam et clementi fui,
Vere possum; ni te ex ipsa haec magis velim resciscere;
Namque eo pacto maxime apud te meo erit ingenio fides,
Quum illa quae nunc in me iniqua est aequa de me dixerit:
Neque mea culpa hoc discidium evenisse, id testor Deos.
Sed quando sese esse indignam deputat matri meae
Quae concedat, cuiusque mores toleret sua modestia,
Neque alio pacto componi potest inter eas gratia,
Segreganda aut mater a me est, Phidippe, aut Philumena:
Nunc me pietas matris potius commodum suadet sequi.
Pamphile, haud invito ad aures sermo mihi accessit tuus,
Quum te postputasse omnes res prae parente intelligo.