Latin · ~6 min
Act 3, lines 3.5.484-3.5.515
Terence, Hecyra 3.5.484-515
Not analysed yet
Verum vide ne impulsus ita prave insistas, Pamphile.
Quibus iris impulsus nunc in illam iniquus siem?
Quae nunquam quicquam erga me commerita est, pater,
Quod nollem; et saepe quod vellem meritam scio.
Amoque et laudo et vehementer desidero;
Nam fuisse erga me miro ingenio expertus sum;
Illique exopto ut reliquam vitam exigat
Cum eo viro me qui sit fortunatior;
Quandoquidem illam a me distrahit necessitas.
Tibi id in manu est ne fiat.
Si sanus sies,
Iube illam redire.
Non est consilium, pater.
Matris servibo commodis.
Quo abis? mane;
Mane, inquam: quo abis?
Quae haec est pertinacia?
Dixin, Phidippe, hanc rem aegre laturum esse eum?
Quamobrem te orabam filiam ut remitteres.
Non credidi edepol adeo inhumanum fore.
Ita nunc is sibi me supplicaturum putat?
Si est ut velit reducere uxorem, licet;
Sin alio est animo, renumeret dotem huc; eat.
Ecce autem tu quoque proterve iracundus es.
Percontumax redisti huc nobis, Pamphile.
Decedet iam ira haec, etsi merito iratus est.
Quia paulum vobis accessit pecuniae,
Sublati animi sunt.
Etiam mecum litigas?
Deliberet, renuntietque hodie mihi,
Velitne an non; ut alii, si huic non sit, siet.
Phidippe, ades, audi paucis. Abiit. Quid mea?
Postremo inter se transigant ipsi, ut libet;
Quando nec natus neque hic mihi quicquam obtemperant;
Quae dico parvi pendunt. Porto hoc iurgium
Ad uxorem, cuius haec fiunt consilio omnia;
Atque in eam hoc omne quod mihi aegre est evomam.