Latin · ~5 min
2.16_6 to 2.17_1
Tertullian, ad Nationes 2.16_6-17_1
Not analysed yet
[6] Tam uanum hoc quam etiam propter artium commenta deos haberi. Quibus si comparentur nostrae aetatis artifices, quanto dignius posteris quam prioribus consecratio competisset? [7] Mentior si non in omnibus iam artificiis antiquitas exoleuit, usu quotidiano ubique instruente nouitatem. Atque adeo quos ob artes sanctificatis laeditis in ipsis artibus et prouocatis in aemulis insuperatis. XVII. [1] Denique <. . . . . . . . . . . . . . . >toribus suis non negatis omnibus his quos deos antiquitas uoluit, posteritas credidit, . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . >[2] superstitionum praegrandis praesumptio, cui <. . . . . . >rel< . . . . . . . . . . . . . . . >bemus, propterea scilicet Romanos totius orbis domin< . . . . . . . . . . . . . >se, quod officiis religionum meruerint diuturn< . . . . . . . . . . . . . . . . . . >eis praeualeant.